Latin
SATYRICA, 142. Ad Nearcum de se inepte loquentem
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.142
Unproofread scanNot analysed yet
Facta tibi narras, narras tibi dicta, Nearce,
Longam de nihilo condis et historiam.
Quae facis et dicis, nihili sunt omnia et ipse
(Pace tua hoc liceat dicere) tu nihili es.
Quare aliam posthac, ne sis narrator ineptus,
Praestat sermonum quaerere materiem.