Latin
SATYRICA, 1445. [1438.] In Quintum rerum omnia contemnentem
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.1445
Unproofread scanNot analysed yet
Quod tibi nil usquam rerum placet, esse videris
Hoc tibi, Quinte, acri, praeditus ingenio,
Intima quo penitus scrutari et noscere possis,
Perque videre intus quidquid inest vitii.
Erras, Quinte, tamen: tardi est, bardique videre
Prava modo, recti cernere posse nihil.