Latin · Elegiac couplet
SATYRICA, 1455. [1448.] In Dutenum plus aequo veteres admirantem
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.1455
Unproofread scanNot analysed yet
Laudo equidem, Dutene, recens quod displicet aetas,
Cuncta sibi tribuens quae tumet immodice.
Omnia sed priscis quod das inventa recentum,
Pol nequeo, ut cupiam, tollere laude pari.
Inventum nec enim dico, in caligine caeca
Si quid vix tenui prodiit indicio,
Sed, licuit pulsis quod pura in luce tenebris
Perque videre oculis atque tenere manu.
Quid? Modo pressa ferae si quis vestigia vidit
Venator, primae praemia laudis habet?