Latin · Elegiac couplet
SATYRICA, 1473. [1466.] In anum libidinosam
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.1473
Unproofread scanNot analysed yet
Quid juveni faceres, vetulo quae, Phyllis, amari
Gaudes? Inque vicem dicere delicias
Atque audire leves et dextrae jungere dextram,
Figere et adversis lumina luminibus?
Quam te ille in medio succenderet igne juventae,
Ipsa qui senii calfacit in glacie!
Quod mirans fieri, vereor, ne jam ista libido
In truncos etiam proruat ac lapides.