Latin
SATYRICA, 1475. [1468.] In Fortunam
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.1475
Unproofread scanNot analysed yet
Fortunam incusas, quod nil non turbida miscet,
Ac vitam arbitrio torquet agitque suo.
Falleris: illa etenim nihil est, nisi nomen inane,
Quam falso vulgus credidit esse deam.