Latin · Elegiac couplet
SATYRICA, 167. Ad eumdem
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.167
Unproofread scanNot analysed yet
Cur coetu in socio vocem sic tollis, amice,
Pulsatas nobis rumpat ut auriculas?
Non heic oramus causas; de more vicissim,
Sed, quod res tulerit, mutua colloquimur.
Omnibus audiri, non est opus, omnia; quae tu
Praesertim effutis tam male, tam leviter.
Voci parce, oro; nulla est jactura, loquentem
Si te nec sessor proximus audierit.