# Epigrammata 5.174

Rajmund Kunić, Epigrammata, SATYRICA, 174. Ad Aulum. De Erote incredulo, qui suis cupiditatibus indulgentem "beatum" …. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/5.174
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/5.174

Si nihil est ultra mortem, bene vivit Erotes,
Usque suis laxans fraena cupidinibus;
Sin ultra est aliquid, vivit male, perditus, eheu,
Atque miser, fletu dignus et assiduo.
Ille metu, dum se fallit, caret, Aule: sed, eheu,
Multo est perditior, quod caret, Aule, metu.
Certius hoc flammis, nigro mergendus et Orco,
Quo flammas, Orcum quo minus ille timet.
Aule, cave, hunc posthac dicas, credasve beatum:
Non expers, magni at nescius ille mali est.

---

Rajmund Kunić, Epigrammata. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/kunic-r-epigr.xml.
