Latin · Elegiac couplet
SATYRICA, 179. Ad Amyntam, putantem omnes esse malos
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.179
Unproofread scanNot analysed yet
Improbus esse tibi quod quisque videtur, Amynta,
Moribus id debes improbus ipse tuis.
Mores in melius, moneo, converte; bonorum
Tam passim occurrent millia multa tibi.
Ut sumus, esse omnes nimirum credimus; unum
In multis vulgo se sibi quisque videt.
Sic oculo arquati flavescunt omnia circum,
Et vitium in rebus cernitur usque suum.