Latin
SATYRICA, 191. Ad Gelliam de filiarum institutione
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.191
Unproofread scanNot analysed yet
Nempe tuae discunt bene psallere, Gellia, natae,
Compositos choreis et bene ferre pedes,
Et mulcere aures cantu bene, pingere formas
Tot bene, tot linguis et bene posse loqui.
Vivere qui miseras doceat bene, dic mihi, num quis
Officii doctus jura magister adest?
Curantur nugaeque leves et inania rerum;
Quod caput, in quo sunt omnia; negligitur.