Latin
SATYRICA, 218. [ Lud. 5] In odiosos tragoediarum recitatores
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.218
Unproofread scanNot analysed yet
O tragici vates, dirum genus atque cruentum,
Pergite me vestris perdere carminibus,
Quae toties jam lecta, iterumque, iterumque necesse est
Mi tamen invitis auribus excipere.
Scribetur, credo, de me quoque fabula: dicar
Vatibus et vates perditus a tragicis.