Latin · Elegiac couplet
SATYRICA, 234. Videndum, ut scribamus potius apte, quam nove
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.234
Unproofread scanNot analysed yet
Esse putas magnum, quod nemo dixerit unquam,
Id tibi si soli dicere contigerit;
Continget, credo, si, quae res postulat ipsa,
Haec tibi tu statuas dicere cuncta nefas,
Sic ulli non picta, volet qui pingere pictor,
Hunc jubeo formas pingere monstrificas.
Ah, mihi ne veniat tantus furor; usque, Camoenae,
Non nova ego vestro munere, at apta canam.