# Epigrammata 5.234

Rajmund Kunić, Epigrammata, SATYRICA, 234. Videndum, ut scribamus potius apte, quam nove. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/5.234
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/5.234

Esse putas magnum, quod nemo dixerit unquam,
Id tibi si soli dicere contigerit;
Continget, credo, si, quae res postulat ipsa,
Haec tibi tu statuas dicere cuncta nefas,
Sic ulli non picta, volet qui pingere pictor,
Hunc jubeo formas pingere monstrificas.
Ah, mihi ne veniat tantus furor; usque, Camoenae,
Non nova ego vestro munere, at apta canam.

---

Rajmund Kunić, Epigrammata. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/kunic-r-epigr.xml.
