Latin
SATYRICA, 238. Ad Levinum, omnia recentiorum inventa veteribus tribuentem
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.238
Unproofread scanNot analysed yet
Detrahis inventis hominum, Levine, recentum,
Cuncta et ais priscis nota fuisse viris.
Quae nunc est aetas tua, cur tibi displicet; illa,
Quae fuerint olim, saecla aliena placent?
Invidia an rebus quod parcit saeva remotis,
Quae prope sunt nigro rodere dente solet?