Latin
SATYRICA, 242. Ad Quintum, exprobrantem obvia esse quae scribat
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.242
Unproofread scanNot analysed yet
Quae scribo, dicis, Quinte, obvia; forsitan et sunt
Obvia, sed visus, Quinte, tuos fugiunt,
Illaque tum demum nulli non obvia sentis,
Uni cum cernis, Quinte, reperta mihi.