Latin
SATYRICA, 248. Ad Quintum de novitate in scribendo
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.248
Unproofread scanNot analysed yet
Posse novum scribi nil dicis, Quinte, priorum
Acre virum quod non scripserit ingenium.
Difficile id prorsum est, multo mage sed tamen illud
Est, ni me fallunt omnia, difficile;
Lectorum in stulta nancisci denique turba,
Quae nova scribuntur, qui sciat esse nova,
Nec veterum ignoras, quod promas cunque diserti,
Thesauro id promi censeat e veterum.