Latin · Elegiac couplet
SATYRICA, 250. Ad Ponticum, bene, sed immoderate loquentem
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.250
Unproofread scanNot analysed yet
Eloquio, fateor, praestas, mi Pontice: quisque
Hoc tamen a coetu te procul esse cupit.
Huc quoties infers te, magno moesta sodales
Cum gemitu ad terram lumina dejicimus.
Deprensi et veluti verso pallescimus ore,
Torpent frigidulo praescia corda metu.
Quippe ingens instat clades, audire loquentem
Perpetuo, contra posse referre nihil.
Hac Cicero in coetum veniat si lege, facesse,
Clamarem: Nulli non gravis es, Cicero.