Latin
SATYRICA, 258. Ad Quintum, de ejus scriptis ac praepostera gloriae cupiditate
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.258
Unproofread scanNot analysed yet
Componis, scribis, recitas, magnoque videri,
Quod natura negat, vis tamen ingenio.
Ridemus fatuos nisus, orsa irrita, parvo
Et magis atque magis nosceris ingenio.
Quinte, sat est, moneo (votum in contraria cedit):
Esse tuae praeco desine stultitiae.