Latin · Elegiac couplet
SATYRICA, 264. Ad Levinum Raphaelis Sanctii tabulam declarantem
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.264
Unproofread scanNot analysed yet
Artem pingendi nescis, Levine; docere
Nos tamen has crebro garrulus aggrederis.
Cernere te solum credis, quae cernimus omnes,
Uni acres ceu si contigerint oculi;
Unus ceu noris, populo quae Sanctius omni
Noscenda in claris proposuit tabulis.
Non placet interpres. Raphael divinus abunde
Usque sua, quod vult, indicat usque manu.