Latin · Elegiac couplet
SATYRICA, 274. In negantem, quaedam verba esse usquam in Tullio
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.274
Unproofread scanNot analysed yet
"Tullius hoc nusquam scripsit?" bona verba ; vereris,
Non tibi ne id memori fugerit ex animo?
Multa cadunt oblita, olim quae legeris: aevum
Delet praeduro sculpta vel in lapide.
Quid, cerebro in molli quae sunt vix pressa fugaci,
Umbra velut, vana et somnia, nempe nota?
Haec tu firma putas? Audes et dicere "nusquam est"
Quod sibi mens lectum fors tamen haud meminit?