# Epigrammata 5.274

Rajmund Kunić, Epigrammata, SATYRICA, 274. In negantem, quaedam verba esse usquam in Tullio. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/5.274
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/5.274

"Tullius hoc nusquam scripsit?" bona verba ; vereris,
Non tibi ne id memori fugerit ex animo?
Multa cadunt oblita, olim quae legeris: aevum
Delet praeduro sculpta vel in lapide.
Quid, cerebro in molli quae sunt vix pressa fugaci,
Umbra velut, vana et somnia, nempe nota?
Haec tu firma putas? Audes et dicere "nusquam est"
Quod sibi mens lectum fors tamen haud meminit?

---

Rajmund Kunić, Epigrammata. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/kunic-r-epigr.xml.
