Latin · Elegiac couplet
SATYRICA, 293. Ad Corvinum, poesim prae historia contemnentem
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.293
Unproofread scanNot analysed yet
Esse meras dicis nugas, Corvine, poesim,
Nil ubi sit, possis dicere quod solidum.
Esse meras, fateor, nugas tibi, quem latet, intus
Quidnam sub primo cortice deliteat.
Fabula, quae veri est similis, morataque recte,
Omnem fruge bona vincit at historiam.
Nec, quae facta semel sunt rerum, singula narrat,
Morem aperit vitae sed mage perpetuum.
Hoc solidum est, dignum hoc, sapiens quod scire laboret,
Securus, cursu quin fluat instabili.