Latin
SATYRICA, 314. Ad Tullam viris imperantem
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.314
Unproofread scanNot analysed yet
Posse putat cuivis se quidvis Tulla jubere;
Quod pulchrae faciunt, quod faciunt juvenes.
Pulchra fuit nunquam, juvenis jam desiit esse;
Quid tum? Pulchra sibi est, Tulla sibi est juvenis.
Et jubet, at risu excipitur, quoties sua venti,
Aeriae et nubes irrita jussa ferunt;
Mire animo quoties fidit, regnumque, potita
Quo numquam est, stulte fingit inepta sibi.