Latin · Elegiac couplet
SATYRICA, 353. Ad Hermogenem de medicae artis inconstantia
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.353
Unproofread scanNot analysed yet
Quae scimus vere, stant omnia; quod male nutat
Id sciri haud quaquam dixeris, Hermogene;
Hinc medica sciri nil prorsum apparet in arte,
Quae mire formas vertitur in varias,
Et laudata olim damnat, damnataque laudat,
Quod vitam tulerat, ferre ait exitium,
Exitium contra tulerant quae dira venena,
Mira haec morborum nunc vocat antidota.
Artem odi, sibi quae non constat: discere nolo
Quidquam hodie, quod cras dedidicisse velim.