Latin
SATYRICA, 377. In idem argumentum
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.377
Unproofread scanNot analysed yet
Lapsus equo es tantum conspecta, Cinna, puella,
Quae tibi te apparens obvia surripuit?
Nimirum id stulte causaris: non tibi lapsu est
Quam profers, lapsus causa pudenda magis.
Foedum, equus excussit quod corpus; bruta libido,
Quod mentem excussit, foedius esse puto.