Latin · Elegiac couplet
SATYRICA, 384. Ad Postumum adolescentem, otio indulgentem
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.384
Unproofread scanNot analysed yet
Noctes atque dies cursas, quo vana voluptas
Te vocat ac ludo tempus inane teris.
Sic menses abeunt, sic anni, Postume; ineptus
Sic tibi, sic patriae fis magis atque magis,
Sic, de te fuerat quae spes, fugit omnis in auras
Irrita, magnum illud sic perit ingenium;
Teque aliquis digito monstrans ait: Improbus ille
Esse aliquid poterat, maluit esse nihil.