Latin
SATYRICA, 403. Ad Cinnam de Tucca temere laudato, ob aliquam cum bonis consuetudinem
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.403
Unproofread scanNot analysed yet
Laudatur, viles juvenis quod Tucca puellas
Saepe fugit, coetus et petit ingenuos.
Hoc mire ille tibi, Cinna, est probus atque pudico
aequatur castis moribus Hippolyto.
Quid? non et caeno versari suetus in alto,
Saepe volutabro sus tamen egreditur?