Latin
SATYRICA, 406. Ad Postumum, cur ejus judicio nihil tribuat
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.406
Unproofread scanNot analysed yet
Nempe tuum (causam tu noris) dissidet usque
Doctorum a sensu, Postume, judicium.
Hinc soleo, quidquid damnesve, probesve, putare
Esse tuum prorsus futile judicium.
Et miror, quinam, quod doctis dissidet usque,
Ipsi non tibi sit futile judicium.