Latin
SATYRICA, 414. Ad Ponticum frustra prudenter admonitum
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.414
Unproofread scanNot analysed yet
Dico aliis, quae dicta volo tibi, Pontice; verso
Multa loquor de te nomine saepe tibi,
Si qua forte queam pravam convertere mentem,
Atque tuae finem ponere stultitiae.
Nil at ago; sentis prorsum nihil; irrita longe
Verba volant levibus ludibrium Zephyris.
Vis, te compellem? Vis clamem? Pontice, ineptis,
Et furis in foeda turpiter Antiphila.