Latin · Elegiac couplet
SATYRICA, 431. Ad philosophum, inverecunda scribentem
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.431
Unproofread scanNot analysed yet
Naturam rerum pandens, foeda omnia pandis,
Quae condi coecis par fuit in tenebris,
Ingenuus possit quae nemo audire, nec idem
Continuo totis erubuisse genis,
Quae si forte legat, noceant ne lecta, repente
Ejicere averso cura sit ex animo,
Ne maneant defixa alte, ne bruta libido
Succensa obscaenis flagret imaginibus.
Haec sophia est morum cultrix illa incluta? Magne,
Sic purgas hominum pectora, philosophe?