Latin · Elegiac couplet
SATYRICA, 435. Ad Phaonem, somnia narrantem
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.435
Unproofread scanNot analysed yet
Somnia mi narras tua plurima; somnia dicis
Tota te assidue cernere nocte, Phaon.
Id quidem ego haud miror, cernis quod somnia nocte;
Miror, quod cernis somnia vana die.
Spesque, metusque tui quid sunt, nisi somnia vana?
Quid vigili dignum mente agis, aut loqueris?
Hoc monstrum est ingens, hoc tu mihi dicito, si quid
Vis magni atque novi dicere prodigii.