Latin
SATYRICA, 442. Ad Cinnam, ejus carmina contemnentem
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.442
Unproofread scanNot analysed yet
Dicis, Cinna, meae quidquid cecinere Camoenae,
Esse nihil, lusus et sine mente jocos.
Cerne: hic sunt, vitam quae possint lecta juvare,
Resque bonae multum ludicra frugis habet.
Cerne. Quid at cernas nugator? Spernere vatum
Scripta potes, non et noscere, Cinna, potes.