Latin · Elegiac couplet
SATYRICA, 449. De Phyllidis querela
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.449
Unproofread scanNot analysed yet
Sponte viros nimio succendit Phyllis amore,
Deinde sibi nimium quos dolet esse graves.
Si tamen illa dolet, non falsa vera querela
Ostentat vires scilicet ipsa suas.
Et putat hoc magnum, frustra contemptus amator
Quamlibet invitam quod tamen usque fovet.
Quidquid id est, fugio Phyllin: pol non erit unquam,
Me vere, aut falso dicat ut illa gravem.