Latin · Elegiac couplet
SATYRICA, 455. Ad Postumum, profitentem, se de rebus, non de verbis sollicitum esse
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.455
Unproofread scanNot analysed yet
De re sollicitum dicit se Postumus esse,
Verba, quibus niteat res bene, negligere.
Neglectum possim verborum forsitan aequo
Ferre animo, ut squallet corpus ubi egregium.
Hoc ferre haud possum, de re se scilicet esse,
Audet qui toties dicere, sollicitum,
Congeret innumeras quod res; rem (proh pudor!) unam,
Unam, qua de agitur, negligit interea.