Latin
SATYRICA, 459. In Battum res mathematicorum proprias versibus pertractantem
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.459
Unproofread scanNot analysed yet
Grata mathematicis non sunt, non grata poetis
Carmina, quae scribis, Batte; mathematicus
Nosse negat linguam se Phoebi; scita mathesis,
Ponderaque et numeros nosse poeta negat.
Ergo aliud scribe, aut aliter; qui ingratus ubique es,
Incipias fieri gratus at alterutris.