Latin
SATYRICA, 472. [471.] Ad Rullum nimium sibi confidentem
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.472
Unproofread scanNot analysed yet
Fidis, Rulle, tibi, nec quare fidere possis
Quidquam est; sed fidis tu tibi, Rulle, tamen
Et quocumque venis, vir magnus credis haberi,
Nulli non ipsis carior esse oculis.
Omnes te laudant, omnes mirantur et optant,
Ingenio capti, moribus atque tuis.
Felix! Vecordi, si possim, cur ego demam,
Tanta tibi quae fert gaudia, stultitiam?