Latin · Elegiac couplet
SATYRICA, 508. [507.] De Gellia et Varo
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.508
Unproofread scanNot analysed yet
Perditus indomito Varus tabescit amore,
Et gemit et moesto perluit imbre sinum,
Languidulosque artus aeger trahit et sibi fatum
Haud procul extremi funeris esse videt.
Gellia quid, tantos quae incendit blanda furores,
Atque suis miserum perdidit illecebris?
Aequa mente sedens pereuntem spectat, opinor,
Vim tantam et formae gaudet inesse suae.