Latin
SATYRICA, 510. [509.] In invidum
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.510
Unproofread scanNot analysed yet
Audes, quod scribo, carmen ridere, Philippe,
Ac prae te spernis me, facis et nihili.
Nil ego sum, nil sunt mea carmina; pars tamen illa
aequa tuis multo pol meliora putat.