Latin
SATYRICA, 514. [513.] In nebulonem, sibi honores poscentem
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.514
Unproofread scanNot analysed yet
Stultus, iners primos tibi, Glaucia, poscis honores,
Omnia credis avos quod meruisse tuos.
Hoc quoque avi meruere; illis servata, nepotum
Publica uti vitio res male dispereat.