Latin · Elegiac couplet
SATYRICA, 517. [516.] Quod rudis est, ultro docet omnes Cinna
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.517
Unproofread scanNot analysed yet
Quod rudis est, ultro docet omnes Cinna, docere
Desinet, incipiet cum minus esse rudis.
Errorem expertus metuet, verique timebit
Pro vero falsam ne arripiat speciem,
Ne certa incertis mutet, ne cernere credat,
Quae nondum caecis dispicit in tenebris.
Forsitan et quorum se nunc vult esse magistrum,
Se se horum subdet sponte magisterio.