Latin · Elegiac couplet
SATYRICA, 539. [538.] In idem argumentum
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.539
Unproofread scanNot analysed yet
Ingenio praestare putat se Varus, acutis
Ergo suis dictis venditat ingenium.
Omnia vult scite, salse vult omnia; quidquam
Dicere vulgari more modoque fugit.
Nec, reor, ingenio prorsum caret, omnia nec quae
Dicit, stulta reor, nec reor illepida:
Ingenio sed si praestaret, nosset, ineptus
Quam sit, qui cupide venditat ingenium.