Latin
SATYRICA, 580. [579.] De se et medico
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.580
Unproofread scanNot analysed yet
Nescio quid morbi furit intus, quod, mihi ne jam
Sponte ferat misero perniciem, metuo:
Perniciem sed enim certam reor esse futuram,
Adjutor morbo si veniat medicus.