Latin · Elegiac couplet
SATYRICA, 600. [599.] In molestum
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.600
Unproofread scanNot analysed yet
Parce queri, celant homines quod sensa, loquuntur
Nec, quidquid volvunt mentibus in tacitis.
Id multis prodest; prodest tibi, Postume, certe,
Laeva queat pessum quem dare simplicitas.
Quae tibi vita foret misero, si dicere quisque,
Quanto sis odio, candidus incipiat?
Si te, quem credis nulli non vivere carum,
Quisque sibi ingenue dixerit esse gravem?