Latin · Elegiac couplet
SATYRICA, 618. [617.] In Eunum, aliena, non sua, curantem
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.618
Unproofread scanNot analysed yet
Tamne domi nihil est, quod cures, Eune, mearum
Inspector rerum sis mihi ut assiduus?
Omnia sic primus mea factaque dictaque noris,
Ut magnum, ut parvum te nihil effugiat?
Felix, quantam aliis gaudes impendere curam,
Si tantam impendes sedulus ipse tibi!
Nemo erit, in foribus scriptum quod jussit Apollo,
Ipsum qui se se noverit, Eune, magis.