Latin
SATYRICA, 642. [641.] Ad Gallam, nimium admirantem Varum
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.642
Unproofread scanNot analysed yet
Quidquid agit Varus, magnum tibi, Galla, videtur,
Nec miror, forma qui nitet eximia.
Mirer, quidquid agunt, deformi corpore qui sunt,
Esset ni prorsum futile et exiguum.
Exigis ad veri normam nihil: omnia quanti
Sint pretii, sola quaeris et in facie.