Latin · Elegiac couplet
SATYRICA, 649. [648.] Ad Bolanum nimis negligentem in uxore custodienda
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.649
Unproofread scanNot analysed yet
Uxori mire fidis, Bolane; puellam
Atque suo facilis vivere more sinis,
Quo vult ire, domi quicum vult esse, venusto
Saepe diem totum ducere cum Marato.
Felix! Sorte datum cui nil metuisse, virorum
Cetera turba suo quod metuit capiti.
Felix, pol, saltem donec nescire licebit,
Non servata suam servet an illa fidem.