# Epigrammata 5.676

Rajmund Kunić, Epigrammata, SATYRICA, 676. [675.] De Tulla et Aulo. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/5.676
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/5.676

Irrides miserum quod se putat Aulus amari;
Jure quidem, id nullo si putat indicio.
At si multa tibi sunt dictaque, factaque, amorem
Quae vulgo haud parvum prodere, Tulla, solent,
Haud aequum est illum videri, sed mage dici
Affinem culpae te, male quae simulas.
Indicia et vertis rerum atque affigis inani
Officio, quotquot sunt in amore, notas.

---

Rajmund Kunić, Epigrammata. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/kunic-r-epigr.xml.
