Latin
SATYRICA, 684. [683.] In quemdam, qui dixerat nil detrimenti rebus pubblicis avarum affer…
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.684
Unproofread scanNot analysed yet
Nil rem communem, te judice, laedit avarus;
Communem largus rem juvat ergo nihil?
Publica res eadem est, utcumque pecunia stagnet,
Didita seu liquidi fluminis instar eat?
Perque domos nunquam non labens perpete rivo
Nunc his, nunc illis commoda multa ferat?
Haec tibi vis credi? Vulgo haec quod falsa videntur,
Miraris vulgi, Pontice, stultitiam?
Istud nec vulgus, quod spernis, Pontice, nosti,
Docta virum quotnam millia contineat?
Qui risu ista novi excipiunt oracla Solonis,
Errantique senes dant veniam juveni.