# Epigrammata 5.684

Rajmund Kunić, Epigrammata, SATYRICA, 684. [683.] In quemdam, qui dixerat nil detrimenti rebus pubblicis avarum affer…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/5.684
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/5.684

Nil rem communem, te judice, laedit avarus;
Communem largus rem juvat ergo nihil?
Publica res eadem est, utcumque pecunia stagnet,
Didita seu liquidi fluminis instar eat?
Perque domos nunquam non labens perpete rivo
Nunc his, nunc illis commoda multa ferat?
Haec tibi vis credi? Vulgo haec quod falsa videntur,
Miraris vulgi, Pontice, stultitiam?
Istud nec vulgus, quod spernis, Pontice, nosti,
Docta virum quotnam millia contineat?
Qui risu ista novi excipiunt oracla Solonis,
Errantique senes dant veniam juveni.

---

Rajmund Kunić, Epigrammata. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/kunic-r-epigr.xml.
