Latin
SATYRICA, 773. [770.] In Postumum futilia sua iterum atque iterum auribus inculcantem
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.773
Unproofread scanNot analysed yet
Sperno dicta semel, quae dicis, Postume; nulla est
Queis venus, ingenui mica nec ulla salis.
Quid cum eadem toties memoras, lassisque molestus
Auribus inculcas atque iterum atque iterum;
Dein iterum atque iterum rursus: nec pausa, nec ullus
Est finis dictis re sine futilibus.
O, Lydam cerebri felicem, quae tamen usque
Istam fert tantam tam bona stultitiam!