# Epigrammata 5.773

Rajmund Kunić, Epigrammata, SATYRICA, 773. [770.] In Postumum futilia sua iterum atque iterum auribus inculcantem. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/5.773
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/5.773

Sperno dicta semel, quae dicis, Postume; nulla est
Queis venus, ingenui mica nec ulla salis.
Quid cum eadem toties memoras, lassisque molestus
Auribus inculcas atque iterum atque iterum;
Dein iterum atque iterum rursus: nec pausa, nec ullus
Est finis dictis re sine futilibus.
O, Lydam cerebri felicem, quae tamen usque
Istam fert tantam tam bona stultitiam!

---

Rajmund Kunić, Epigrammata. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/kunic-r-epigr.xml.
